[31] EPISTOLA XXXI.

Reverendo Viro, eruditione & pietate praestanti,

D. NICOLAO BUSCODUCENSI,

Docenti Evangelium in Ecclesia Dei in oppido Wesalia, cariss. amico,

S.D.

Cariss. D. NICOLAE, etsi magno in luctu ac dolore sum, evocato ex hac Specula LUTHERO, in qua annos jam amplius triginta Ecclesiam rexit, tamen de ejus morte scriberem tibi copiose, nisi nimis magna occupationum mole impedirer. Sed historia vera de ejus morte intra paucos dies edetur in lucem. Et ego pagellam vobis mitto a Iona ad Electorem scriptam, in qua pars est historiae. Non apoplexia mortuus est, sed humorum motu ex vitio ventriculi, qui pectoris tantas compressiones fecerunt, ut tandem natura corporis superata sit. Medici veteres putarunt •διαλγιαν•. Ipse aliquoties eum sic periclitantem vidi. Decessit autem integris sensibus inter precationes usque ad extremum habitum. Mitto tibi & D. Conradi pagellas paucas. De Iohanne a Dietz non solum te oro, sed etiam propter DEUM & amicitiam nostram, ut contendas autoritate & precibus, ac perficias, ut aere alieno liberetur. Bonum ingenium est adolescentis & erit usui Reip. Ideo a suis adjuvandus est, & cum ipsius tum vero mea fides apud Oeconomum publicum periclitatur, nisi ei satisfactum fuerit. Et frugaliter vixisse Iohannem arbitror: debet circiter vigenti duos daleros. Bene Vale. Die Martii XIV. MDXLVI.

PHILIPPUS MELANTHON.